monumenta.ch > Hieronymus > 37
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

CAPUT XXXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et Israel dilexit Ioseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis: et fecit ei tunicam variam. Pro varia tunica, Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est, tunicam talarem. Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta: sive quod haberet manicas: Antiqui enim magis colobiis utebantur.
2 Et vendiderunt Ioseph Ismaelitis viginti aureis. Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque enim viliore metallo Dominus venundari debuit, quam Ioseph.
3 Madianaei autem vendiderunt Ioseph in Egypto Phutiphar eunucho, Pharaonis archimagiro. In plerisque locis archimagiros, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus est igitur Ioseph principi exercitus et bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Phutiphar eunucho. Ubi quaeritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Ioseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus eius arefactis, postea electum esse iuxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos; et huius filiam esse Aseneth, quam postea Ioseph uxorem acceperit.